PLAGIAULA

PLAGIAULA
PLAGIAULA
in Glossis MS. yaraules, hydraula, fotinestes, plagiaula, apud Salmas. qui legi vult, ὑδραύλης, hydraula: φωτιγγίςτης, plagiaula. Φώτιγξ enim tibiae genus, quae πλαγίαυλος dicebatur, unde πλαγιαύλης et φωτιγγίςτης idem. Servius Graecorum πλαγίαυλον Latinis esse vascam tibiam observat in l. 11. Aen. v. 737. Idem curvam tibiam Virgilio, loc. cit. et Symphoniacorum tibiam eandem esse, obliquam item tibiam Plinii, ait, et Midae Phrygis inventum facit, alii Pani tribuunt. Theocritus,
Ω῾ς ῟ευρεν πλαγίαυλον ὁ Π`αν, ὡς αὐλὸν Α᾿θήῃη.
Pollux ex loto et apud Lybias primum factam scribit: Αὐλῶν δὲ εἴδη, πλάγιος, λώτινος, Λιβύων τὸ ἕυρημἀ πλαγίαυλον δἐ αὐτὸν Λιβυες καλοῦςι. Unde et λώτινοι αὐλοὶ iidem, et λωτὸς, pro tibia Graecis Latinisque Poetis. Ovidius. Remedior. v. 753.
Enervant animos citharae, lotusque, lyraeque.
Sic Plagiaulos diversa fuerita Phrygia tibia, quae tamen et ipsa quoque curva nonnullis, seu obliqua, et Graece ἔλυμος dicebatur, item κέρας, quod ad orificium cornu repandum additum haberet, simile tubarum κώδωνι, ut habet Pollux. Est autem κώδων proprie cymbalum, vel parva potius ex aere nola: unde et tubarum orificia, qua spiritus emittitur, quod eam referant formam, sensimque sese in exitu dilatantia repandis per ambitum labris aperiantur, κώδωνες quoque appellati. Tibiis itaque Phrygiis, quae ex buxo aut etiam ex ossibus fiebant, huiusmodi κώδωνες ex cornu facti addebantur, ad instar tubae, ut clarius et acutius in sonarent, quemadmodum hodiequetibiae habent, quas Galli altibuxias vocant; coeterae vero tibiae his carebant et eâ parte similes erant illi generi fistularum, quas culces iidem appellant. Plagiaulos autem, i. e. Libyca tibia, codonem itidem ex cornu habebat; sed incurva erat, Phrygia recta. Quam ob causam, tibiam, quam aduncô cornu in signom Ovidiusait, l. 3. Met. v. 533. in sacris Bacchi, de plagiaulo accipi par est. Virg. l. 11. v. 737.
Aut, ubi curva chores indixit tibia Bacchi.
Utramque tibiam, plagiaulon et Phrygiam, implexas in antiquis monumentis visere est, ubi sacra Deûm Matris insculpta habentur, et utramque quidem cum codonibus. Pollux, Κέρας δὲ ἑκατέροις τοῖς αὐλοῖς πρόςεςτι, καὶ αὐλεῖται τῂ Φρυγίᾳ Θεῶ. Vide Salmas.
ad Solin. p. 123. et supra voce Photinx, ut et hanc in rem plura apud Athenaeum. l. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CODON — Graece Κώδων, proprie cymbalum est, vel parva potius ex aere nola. Hinc et tubarum orificia, qua spiritus emittitur, quod eam referant formam, sensimque sese in exitu dilatantia repandis per ambitum labris aperiantur. Codones quoque appellati:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHOTINX — Graece φωτὶγξ, genus tibiae, quae πλαγίαυλος dicebatur: πλαγιαύλης et φωτιγγίςτης idem. Latine Plagiaula; quô pactô legendum in Gloss. cap. de Spectac. ubi corrupte scriptum Plagiola, φοτωγίςτη, pro φωτιγγίςτης. Alexandrinum fuisse inventum, e… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”